O ignis spiritus

O ignis spiritus paracliti,
vita vitae omnes creaturae
sanctus es vivificando formes.
Sanctus es ungendo periculose fractos,
sanctus es tergendo fetida vulnera.
O spiraculum sanitatis,
O ignis caritatis,
O dulcis gustis in pectoribus
et infusio cordium in bono odore virtutum.
O fons purissimae
in quo consideratur
quod Deus alienos
colligit et perditos requirit.
O lorica vitae et spes compaginis
membrorum omnium,
et O cingulum honestatis: salva beatos.
Custodi eos qui carcerati sunt ab inimico
et solve ligatos
quos divina vis salvare vult.
O iter fortissimum, quod penetravit omnia
in altissimis et in terrenis
et in omnibus abyssinis
tu omnes componis et colligis.
De te nubes fluunt, ether volat,
lapides humorem habent,
aquae rivulos educunt,
et terra viriditatem sudat.
Tu etiam semper educis doctos
per inspirationem Sapientiae
laetificatos.
Unde laus tibi sit, qui est sonus laudis
et gaudium vitae, spes et honor fortissimus,
dans praemia lucis.



Credits
Writer(s): Jan Garbarek, Hildegard Von Bingen, Rogers Henry Covey Crump, David Langley James, John Francis Potter, Gordon Jones
Lyrics powered by www.musixmatch.com

Link