URKAOS

Et nimirum haec terra erat inuisibilis et incomposita
Et nescio qua profunditas abyssi
Supar quam non erat lux, quia nulla species erat
Illi: unde iussisti, vt scriberetur, quod tenebrae
Erant super abyssum; quid aliud quam lucis
Absentia? vbi enim lux esset, si esset, nisi
Super esset eminendo et inlustranda? vbi ergo
Lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi
Abesse lucem? super itaque erant tenebrae, quia
Super lux aberat, sicut sonus vbi non est, silen
Tium est, et quid est esse ibi silentium nisi
Sonum ibi non esse? nonne tu, Domine, docuisti
Hanc animam, quae tibi confitetur? nonne tu
Domine, docuisti me, quod, priusquam istam informen
Materiam formares atque distingueres, non
Erat aliquid, non color, non figura, non corpus
Non spiritus? non tamen omnino nihil: erat quaedam
Informitas sine vlla specie



Credits
Writer(s): Lundin Emil Karl
Lyrics powered by www.musixmatch.com

Link