O Virgo virginum & Magnificat

O Virgo vírginum, quómodo fiet istud?
Quia nec primam símilem visa es, nec habére sequéntem
Fíliæ Jerúsalem, quid me admirámini?
Divínum est mystérium, hoc quod cérnitis

Magníficat
Ánima mea Dóminum

Et exsultávit spíritus meus
In Deo, salutári meo

Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes

Quia fecit mihi magna qui potens est
Et sanctum nomen ejus

Et misericórdia ejus, a progénie in progénies
Timéntibus eum

Fecit poténtiam in bráchio suo
Dispérsit supérbos mente cordis sui

Depósuit poténtes de sede
Et exaltávit húmiles

Esuriéntes implévit bonis
Et dívites dimísit inánes

Suscépit Ísraël púerum suum
Recordátus misericórdiæ suæ

Sicut locútus est ad patres nostros
Ábraham, et sémini ejus in sǽcula

Glória Patri, et Fílio
Et Spirítui Sancto

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper
Et in sǽcula sæculórum. Amen

O Virgo vírginum, quómodo fiet istud?
Quia nec primam símilem visa es, nec habére sequéntem
Fíliæ Jerúsalem, quid me admirámini?
Divínum est mystérium, hoc quod cérnitis



Credits
Writer(s): Cantus Gregorianus
Lyrics powered by www.musixmatch.com

Link