Bacche bene venies

Bacche, bene venies
gratus et optatus,
per quem noster animus
fit letificatus.

Istud vinum bonum vinum,
vinum generosum,
redit virum curialem
probum animosum.

Iste cyphus concavus
de bono mero profluus
siquis bibit sepius
satur fit et ebrius.

Hec sunt vasa regia
quibus spoliatur
Ierusalem et regalis
Babilon dictatur.

Bachus forte superans
pectora virorum
in amorem concitat
animos eorum.

Bachus sepe visitans
mulierum genus,
facit eas subditas
tibi, o tu Venus.

Bachus venas penetrans
calido liquore
facit eas igneas
Veneris ardore.

Bachus lenis leniens
curas et dolores,
confert iocum, gaudia,
risus et amores.

Omnes tibi canimus
maxima preconia
te laudantes merito
tempora per omnia.



Credits
Writer(s): Jose Manuel Vaquero Ruiz
Lyrics powered by www.musixmatch.com

Link