O viridissima virga, Ave

O viridissima virga,

ave, que in ventoso flabro sciscitationis

sanctorum prodisti.

Cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis,
ave, ave fuit tibi, quia calor solis in te sudavit

sicut odor balsami.
Nam in te floruit
pulcher flos qui odorem dedit
omnibus aromatibus que arida erant.
Et illa apparuerunt omnia in viriditate plena.
Unde celi dederunt rorem super gramen
et omnis terra leta facta est,
quoniam viscera ipsius frumentum
protulerunt et quoniam volucres celi nidos
in ipsa habuerunt.
Deinde facta est esca hominibus
et gaudium magnum epulantium.
Unde, o suavis Virgo, in te non deficit ullum gaudium.
Hec omnia Eva contempsit.
Nunc autem laus sit Altissimo.



Credits
Writer(s): Stefan Brisland-ferner, Hildegard Von Bingen, Rickard Westman, Gotte Ringqvist, Emma Hardelin, Jens Hoglin, Eric Svensson
Lyrics powered by www.musixmatch.com

Link